ANGELUS

Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de Spiritu Sancto.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, or pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Ecce, ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum Tuum.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, or pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Et verbum caro factum est et habitavit in nobis.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, or pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut, qui angelo nuntiante, Christi, Filii Tui, incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.

Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.

angelus
@ Millet